ulciscamur, aut ulcisci appetamus. Additur ratio, quia datus est locus irae. Dare autem locum irae, est permittere Domino iudicandi facultatem, quam ei praeripiunt, qui vindictam aggrediuntur. Quare si Dei vices usurpare nefas est, neque vindicare licet: quia sic Dei iudicio antevertimus, quod has partes sibi servatas voluit. Simul etiam innuit, et Deum habiturus vindicem, qui patienter eius auxilium expectant: et eos, qui praeoccupant, non relinquere locum Dei auxilio. Ceterum non hic modo prohibet, ne manu ipsa nostra vindictam exequamur, sed ne cor nostrum tentetur eiusmodi cupiditate. Supervacuum itaque est hic distinguere inter publicam et privatam vindictam. Nihilo enim plus excusationis habet, qui opem magistratus malevolo animo et ultionis cupido implorat, quam si a se ipso ulciscendi artes comminiscatur.
Scriptum est enim, Mihi vindicta.) Probationem adducit, sumptam ex cantico Mose Deuter. 32, ubi Dominus se hostium suorum ultorem fore denunciat. Hostes autem Dei sunt, quicunque servos eius sine causa divexant. Qui tangit vos, inquit, tangit pupillam oculi mei. Hoc igitur solatio contenti simus: quod neque impune evadet, qui molestiam nobis immerentibus facessunt: neque nos patiendo magis obnoxios vel opportunos faciemus iniuriis malorum: sed potius Domino, qui unicus est vindex et liberator noster, locum dabimus ad opem ferendam.
