Jump to content

Page:P-399.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

nem, quae in caput inimici regeritur, si beneficiis prosequemur indignum ac contraria etiam meritum. Aliis magis placet intelligere, quod animus eius ad nos redamandos alliciatur, dum se adeo benevole tractari videt. Ego simplicius accipio. Quod animus eius frangetur in alterutram partem. Nam certe beneficiis aut emolietur hostis, aut, si tanta atrocitate erit, ut nihil mansuescat, uretur tamen et aestuabit testimonio conscientiae, quae se obrutam sentiet benignitate nostra.


Ne vincaris a malo.) Videtur haec sententia confirmationis loco posita. Nam hic nobis omnino certamen est cum perversitate. Eam si retaliare conamur, confitemur nos ab ea victos. Contra si bonum pro malo reddimus, eo facto prodimus invictam animi constantiam. Et sane hoc est pulcherrimum victoriae genus, cuius fructus non animi tantum conceptione, sed re quoque ipsa sentitur: successum eorum patientia dante Domino, quo meliorem ne optare quidem possint.


Contra qui malum malo vincere tentabit, hostem forte suum malitia vincet, sed in suam ruinam, quia, sic agendo, diabolo militat.