Jump to content

Page:P-409.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

debent praestare omnes fideles. Nam si bonis bene esse vultis (quod quidem nolle esset inhumanum) debetis studere, ut leges ac iudicia valeant, ut legum praesides populum habeant obsequentem, quorum beneficio tranquillitas omnibus constat. Ergo violat charitatem, si quis ἀναρχίαν inducit, quam statim consequitur rerum omnium perturbatio.


Qui diligit alterum legem implevit.) Consilium Pauli est, omnia legis mandata revocare ad dilectionem, ut tum sciamus nos rite obtemperare mandatis, cum dilectionem servamus. Ideoque ut nihil oneris subire detrectemus, quod ad charitatem servandam faciat. Ita optime confirmat, quod praecepit de obedientia magistratui deferenda, in quo posita est non minima pars charitatis. Ceterum hic impediuntur nonnulli, neque satis extricare se queunt ex hac difficultate, quod Paulus docet, impletam esse legem, si proximum diligamus: sed Paulus in totam legem non respicit, tantum de officiis loquitur, quae nobis erga proximum demandantur a lege. Nugatorium vero est sophistarum cavillum, qui ex hac sententia elicere conantur operum iustificationem. Non enim tradit Paulus, quid faciant, vel non faciant homines: sed sub conditione loquitur, quam nullibi adimpletam reperias.