Siquidem istud non scortaberis.) Hinc colligi non potest, quae praecepta in secunda tabula contineantur: quando etiam in fine subiicit, et si quod est aliud praeceptum. Omisit enim mandatum de parentibus honorandis. videri tamen absurdum possit, praeteritum fuisse, quod maxime ad rem pertinebat. sed quid si ideo tacuerit, ne argumentationem suam obscuraret? sed ut id non ausim asserere, ita video nihil hic deesse, ad id quod intendebat. Nempe si omnibus praeceptis nihil aliud sibi voluerit Deus, quam ut nos ad charitatem institueret, modis omnibus enitendum ad eam nobis esse.
Dilectio proximo non malefacit.) Ab effectu demonstrat, sub charitate contineri, quae illis omnibus praeceptis traduntur. Qui enim vera charitate praeditus erit, nunquam ei in mentem veniet, fratres laedere. Quid aliud tota lex vetat, quam ne proximo aliquam noxam inferamus? Quod autem repetit, complementum legis esse dilectionem, intellige, ut prius, de ea legis parte, quae hominum societatem spectat. Prior enim legis tabula, quae est de cultu Dei, minime hic attingitur.
Et cum illud noverimus, occasionem esse, quia hora est, qua iam
