Jump to content

Page:P-413.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

Mediam enim significationem cum adverbium istud habeat, haec Apostoli propositio longe est convenientior ut ex sequentibus patet.


Nox praecessit, dies vero appropinquavit.) Nempe antequam nobis illuceret Deus, in tenebris eramus, ubi nulla salus apparebat. Nunc spes resurrectionis ob oculos nobis per Evangelium est posita, quae nos excitare debet, ne in terra torpeamus.


Non comessationibus etc.) Tria vitiorum genera hic posuit, quorum unumquodque designavit duobus nominibus: intemperiem et luxuriam in victu, libidinem veneream, et quae ei coniunctae sunt spurcitiae, invidiam et contentionem. Si haec tantum in se turpitudinis habent, ut ea perpetrare carnales quoque homines in hominum oculis pudeat: nos ab iis perpetuo abstinere convenit, qui in luce Dei versamur, etiam cum ab hominum conspectu sumus subducti.


Sed induamini Iesum Christum etc.) Metaphora haec valde est scripturis usitata, in iis rebus, quae ad hominem vel ornandum vel deformandum faciunt, quorum utrumque in vestimentis cernitur. Nam et foeda laceraque vestis hominem dehonestat, et decora puraque multum illi conciliat gratiae: induere autem Christum hic significat, virtute Spiritus eius undique nos munire, qua idonei ad omnes sanctitatis partes reddamur. Sic instauratur in nobis imago Dei, quae unicum est animae ornamentum