Jump to content

Page:P-416.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

monem ad peritiores et iam confirmatos dirigit, qui quo ampliorem a Domino gratiam acceperint, eo magis obstricti sunt ad proximos iuvandos.


Non ad disceptationes quaestionum.) Defectiva est oratio: quoniam verbum, quod posset sensum implere, deficit. Nihil tamen aliud velle constat, quam ne fatigentur infirmi importunis disceptationibus. Sic vocat spinosas et salebrosas quaestiones, quibus inquietantur ac conturbantur imbecilles conscientiae, citra aedificationem. videndum itaque est, quibusnam quaestionibus ferendis quisque sit idoneus: et autem paranda singulis, secundum captum suum doctrina.


Qui credit, vescatur quibuslibet.) In hac versione secutus sum lectionem codicis mei, ubi non repetitur secundo loco relativum: sed articulus praepositivus, eius loco, habetur: quae mihi etiam melius quadrare videbatur. Nec illud asperum aut coactum videri debet, quod infinitivum pro imperativo accipio: quoniam ista loquendi formula Paulo usitatissima est. Credentes ergo appellat, qui certitudine conscientiae sunt praediti: his permittit indifferenter rerum omnium usum. Interim olera edit infirmus, et ab iis abstinet, quorum non putat usum licere sibi. Si vulgata lectio magis placet, ea quoque mihi non improbatur.


Qui vescitur non contemnat.) Prudenter et apposite utrinque vitiis occurrit. hoc enim mali habet, qui