sunt infirmiores, ut eos qui inanibus scrupulis detinentur, tanquam superstitiosos despiciat, atque etiam irrideant. Contra hi vix sibi cavere a temerariis iudiciis queant, ut non damnent quod non assequuntur. Quicquid ergo fieri contra suum sensum cernunt, illud malum esse putant. Illos ergo a contemptu dehortatur, hos a nimia morositate. Ratio autem quam addit, quia pertinet ad utrumque hominum genus, utrique membro aptanda est. cum vides, inquit, hominem illuminatum Dei cognitione, satis testimonii habes, quod a Domino assumptus sit. eum si vel contemnis vel damnas, reiicis quem Deus amplexus est.
Tu quis es, qui alienum servum etc.) Quemadmodum inciviliter, imo superbe inter homines facias, si alienum servum adigere ad tuas leges velis, et omnia eius facta ad arbitrii tui normam exigere: ita nimium tibi sumis, si quid in servo Dei condemnas, quia tibi non placet. Non enim tuum est, illi praescribere, quid faciat, et quid non faciat, neque illi necesse est ad tuam legem vivere. Quod autem iudicandi facultas nobis adimitur, tam ad personam, quam ad facta pertinet. In quibus tamen multum est differentiae. hominem enim qualiscunque sit, debemus arbitrio Dei relinquere. De factis eius non licet quidem statuere secundum nostram ipsorum aestimationem: sed ex verbo Dei. Iudicium vero, quod a verbo sumitur, neque humanum
