Jump to content

Page:P-421.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

Ideo non erit aspernandus, tanquam Dominum hac sua sobrietate et pia timiditate offendat. Nota autem quod dicit, tunc nos domino vesci, et abstinere, cum gratias agimus. Proinde sine gratiarum actione, impurus est usus, et impura abstinentia. unicum est nomen Dei, quod, dum invocatur, nos nostraque omnia sanctificat.

Nemo enim nostrum sibi ipsi vivit, et nemo sibi ipsi moritur: Sive enim vivimus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive vivimus, sive morimur, Domini sumus. In hoc enim et mortuus est Christus, et resurrexit et revixit, ut vivis dominetur ac mortuis.


Confirmat nunc superiorem sententiam, ratione ex toto ad partem ducta. Non esse scilicet mirum, si particulares vitae nostrae actiones in dominum respicere debeant: cum ipsa quoque vita in eius gloriam tota conferenda sit. Neque enim rite composita est Christiani hominis vita, quae non divinam voluntatem pro