Jump to content

Page:P-423.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

Tu vero quid iudicas fratrem tuum? aut etiam tu quid contemnis fratrem tuum? Omnes enim sistemur ad tribunal Christi. Scriptum est enim, Vivo ego, dicit dominus, mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. Unusquisque igitur de se rationem reddet Deo. Quare ne amplius iudicemus alius alium: sed hoc iudicate potius: ne lapsus occasio detur fratri, aut offendiculum.


Ex eo quod omnium nostrum vitam ac mortem Christo addixerat, transitum facit ad mentionem iudicii, quod pater illi una cum caeli ac terrae dominio detulit: Unde colligit, importunam esse audaciam, si quis iudicium sibi in fratrem usurpat: quando hac licentia Christo domino eripitur potestas, quam solus a patre accepit. Sed primum fratris nomine coercet istam iudicandi libidinem. Si enim fraternae societatis ius inter nos statuit Dominus: aequalitatem servari oportet. Importun[e] ergo facit, qui