minus in genere praedicit, fore, ut illustretur gloria sua, apud omnes gentes, ac maiestas sua ubique exaltetur, quae tunc inter paucissimos, velut in obscuro aliquo mundi angulo, delitescebat: tamen si propius expendimus, palam est, eius rei complementum non extare nunc, neque unquam extitisse in hoc mundo: neque vero eius rei imposs[e]rum spes est. Non aliter nunc regnat in mundo Deus, quam per Evangelium, nec aliter rite honoratur eius maiestas, quam ubi ex verbo agnita suscipitur. Atqui semper habuit Dei verbum hostes suos, qui pervicaciter illi restiterunt, et contemptores, qui ludibrio ipsum, velut rem ludicram ac fabulosam, habuerunt. Hodie quoque multi tales sunt, et perpetuo erunt. Hinc apparet, inchoari quidem in praesenti vita vaticinium istud: sed a sua perfectione abesse, donec dies ille ultimae resurrectionis illuxerit, quo prosternentur omnes Christi hostes, ut fiant scabellum pedum eius. Porro id quoque fieri non poterit, nisi in iudicium sederit Dominus. Ergo bene accommodavit testimonium hoc ad tribunal Christi. Est etiam insignis locus, ad stabiliendam fidem nostram de aeterna Christi divinitate. Deus enim est, qui illi loquitur: et Deus ille, qui gloriam suam alteri se non cessurum, semel pronunciavit. Iam si in Christo adimpletur, quod uni sibi ille vindicat: ipse proculdubio se in Christo ma
Page:P-425.png
Appearance
