Jump to content

Page:P-430.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

argumentis utitur in priore ad Corinthios, Esca ventri, et venter escis, deus utrumque destruet. Si manducaverimus, non abundabimus. Quibus in summa vult ostendere, cibum et potum res esse viliores, quam ut earum causa debeat cursus Evangelii impediri.


Sed iustitia et pax.) Haec obiter cibo et potui opposuit, non ut omnia enumeraret, quibus constat Christi regnum: sed ut indicaret, positum esse in rebus spiritualibus. Quanquam certe paucis verbis summam eius complexus est. Nempe ut nobis bene conscii apud dominum quiescamus, ac vero conscientiae gaudio fruamur, idque per spiritum sanctum in nobis habitantem.


Qui enim per haec.) A consequenti ductum argumentum. fieri non potest, ut qui Deo acceptus est, ac hominibus probatus, non habeat ea, quae ad regnum Dei pertinent. Qui tranquilla placidaque conscientia per iustitiam servit Christo, tam hominibus quam Deo se approbat. Ubi ergo est iustitia, et pax, et gaudium spirituale, illic regnum Dei suis omnibus numeris est absolutum. Rebus ergo corporeis non constat. Porro gratum hominem Deo esse dicit, qui eius voluntati obsequitur. Hunc probatum hominibus testatur, quia non possunt non reddere testimonium virtuti, quam oculis cernunt.

Proinde quae pacis sunt et aedificationis mutuae, sectemur: ne pro