Jump to content

Page:P-436.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

Ne indignum putarent, qui in dei cognitione plus aliis promoverant, sibi plus oneris imponi, ostendit in quem usum sit conferendum robur illud, quo reliquos excellunt: nempe ad sustinendos imbecilles, ne collabantur. Quemadmodum enim quibus excellentiorem doctrinam contulit Deus, eos instituendis rudibus destinat, ita quos corroborat, illis commendat fulciendos imbecilles suo robore: sic omnes gratias inter Christi membra communicari decet. Quo igitur quisque confirmatior est in Christo, eo est obstrictior sufferendis infirmis. Quod dicit, non oportere Christianum placere sibi, significat non oportere studium suum dirigere ad satisfaciendum sibi, quemadmodum solent, qui proprio iudicio contenti, alios secure negligunt.


Unusquisque nostrum.) Docet hic nos esse aliis obligatos. Ideo officii nostri esse, illis satisfacere et obtemperare. Nec ulla esse exceptione, quin debeamus nos fratribus accommodare, ubi secundum dei verbum in illorum aedificatione id possumus. Duae ergo hic sunt propositiones. Quod nostro ipsorum iudicio non contenti, nostris cupiditatibus non acquiescentes, debemus ubique contendere, quo fratribus satisfaciamus. Altera: Quod dum volumus nos proximis accommodare, in