Jump to content

Page:P-445.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

[COMMENTARY — continuation] tia omnium est illustrissima. Illic enim, rebus prope desperatis, tenues fidelium reliquias consolatur propheta, quod ex arido et emortuo trunco familiae Davidis surculus emerget, et ex radice contempta ramus efflorebit, qui populum Dei in pristinam gloriam restituat. Hunc surculum esse Christum mundi redemptorem, palam est ex descriptione illic posita: subnectit deinde, quod in signum gentibus erigatur, ut sit illis in salutem. Paulum quidem verba haec differunt a veritate Hebraica. Nam ubi hic legimus surgit, hebraica habent, stare in signum quod idem est: Nempe, instar signi conspicuum eminere. Pro verbo sperandi, habent quaerere, sed vulgatissimo scripturae usu, quaerere Deum nihil aliud est, quam in ipsum sperare. Bis autem in hac Prophetia gentium vocatio confirmatur. Ex eo quod dicitur erigendus illis Christus in signum, qui inter solos fideles regnat. Et quod illae in Christo dicuntur spem habiturae. Quod non fit sine praedicatione verbi, et illuminatione spiritus. His respondet Symeonis canticum. Caeterum spes in Christum, testimonium est eius divinitatis.

[SCRIPTURE — Romans 15:13] Deus autem spei impleat vos omni gaudio et pace, ad credendum: