Jump to content

Page:P-455.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

licet, spem illis facit. Ex hoc autem loco infirmum argumentum ducitur profectionis Hispanicae. Neque enim protinus sequitur, ipsum fuisse perfunctum, quia sic animo concepisset. De spe enim tantum loquitur, qua frustrari, quemadmodum alii fideles, nonnunquam potuit.


Spero enim fore.) Causam attingit, cur ad eos venire diu optaverit, et nunc instituat. Nempe ut ipsos videat, id est, ipsorum conspectu sermoneque fruatur, et se quoque illis exhibeat, pro officii sui ratione. Nam sub adventu Apostolorum, Evangelii quoque accessio continetur. Cum dicit, ut a vobis deducar illuc, eo significat, quantum sibi promittat de ipsorum benevolentia. Quod esse optimum conciliandae gratiae genus antea admonuimus. Nam quo quisque maiorem sibi fidem haberi audit, eo se magis obstrictum putat. Quia turpe inhumanumque ducimus, opinionem de nobis conceptam fallere. Cum autem subiungit, si tamen satiatus ex parte fuero, de mutua erga eos animi sui benevolentia testatur, de qua persuasos esse, magnopere intererat Evangelii.


Nunc vero proficiscor in Hierusalem ad ministrandum sanctis. Placuit nam Macedoniae et Achaiae