pernitiosum esse votum perpetui coelibatus. Functio illa sanctissima et ecclesiae perutilis, labente in deterius rerum statu, in otiosum monialium ordinem degeneravit. Qui tametsi a prima sua origine vitiosus fuit, ac verbo Dei contrarius, nunc tamen ab illo principio adeo defecit, ut non minus sit discriminis, quam inter sacrarium aliquod castitatis et lupanar.
Salutate Priscam et Acylam.) Quae hic nonnullis testimonia defert, partim eo tendunt, ut dum in honore habentur, qui probi sunt ac digni, probitas quoque ipsa honoretur, et ii qui prodesse plus aliis possunt, et cupiunt, authoritatem habeant: partim ut ipsi anteactae vitae respondere studeant, neque in cursu pietatis deficiant. Singularis est honor, quem hic tribuit Priscae et Acylae: praesertim in foemina. Quo magis elucet sancti viri modestia, qui in opere domini consortem mulierem nec habere dedignatur, nec fateri erubescit. Haec autem Acylae ipsius uxor fuit, quam Lucas Priscillam nominat Act. 18.
Quibus non ego solus.) Ut erat insignis gentium thesaurus hic Apostolus: ita si gratae esse Deo vellent, magni aestimare ipsum debebant. Non ergo mirum est, si se omnes gentium Ecclesiae obstrictas putarint vitae eius conservatoribus.
