Salutate vos in osculo sancto.) Osculum frequens ac pervulgatum benevolentiae symbolum fuisse apud Iudaeos, passim ex scripturis liquet. Apud Romanos minus forte usitatum, neque tamen insolens erat: nisi quod mulieres osculari non licebat, praeterquam solis cognatis. Illud tamen in morem transiit apud veteres, ut Christiani ante coenae communicationem se mutuo oscularentur, ad testandam eo signo amicitiam. Deinde eleemosynas conferrent, ut id quod repraesentaverant osculo, re quoque et effectu comprobarent. Quemadmodum apparet ex quadam Chrysostomi homilia, hinc fluxit ritus ille, qui hodie est apud Papistas, osculandae patenae et conferendae oblationis. Quorum alterum mera est superstitionis, sive ullo fructu, alterum non alio facit, nisi ad explendam sacerdotum avaritiam: si tamen expleri posset.
[TEXTUS BIBLICUS — Romanos 16:17–18] Obsecro autem vos fratres, ut observetis eos, qui dissidia et offensiones contra doctrinam, quam didicistis, excitant: et ut declinetis ab illis. Qui enim tales sunt, Christo domino non serviunt, sed suo ventri: ac per blandiloquentiam et assentationem decipiunt corda simplicium.
