[TEXTUS BIBLICUS — Romanos 16:19–20] Vestra quidem obedientia ad omnes permanavit. Gaudeo igitur de vobis: sed volo vos sapientes esse ad bonum, simplices vero ad malum. Deus pacis autem conteret brevi Satanam sub pedibus vestris.
Nunc adhortationem ponit, qua necesse habent subinde vellicari ecclesiae omnes, quia occasionibus perpetuo imminent Sathanae ministri ad turbandum Christi regnum. Duobus autem modis turbationem hanc moliuntur. Nam aut dissidia seminant, quibus distrahantur animi ab unitate veritatis: aut offensiones suscitant, quibus ab amore Evangelii alienentur. Illud fit, dum novis et humanitus excogitatis dogmatibus dissipatur Dei veritas: hoc, dum variis artibus odiosa vel contemptibilis redditur. Quicunque ergo alterutrum faciunt, eos iubet observari, ne decipiant, ac incautos deprehendant: deinde vitari, quia noxii sunt. Observa autem sermonem ad eos haberi, qui in pura Dei doctrina instituti erant. Non est ergo, cur fucum ex hoc loco faciant Papistae ad
