Jump to content

Page:P-470.png

From Reformed Texts
This page has not been proofread

quod ad erigendam stabiliendamque piorum fiduciam valeat: ut animis in Deum erectis omnia certo expectent, quae hic illi deferuntur: tum etiam ex superioribus eius beneficiis spem in posterum confirment. Quoniam autem, multa in unam sententiam colligendo, longam periodum produxit, singula membra dividenda nobis sunt. Primum soli Deo tribuit omnem gloriam, deinde ut ostendat, quo iure illi debeatur, obiter commemorat quasdam eius virtutes, unde appareat ipsum solum omni laude esse dignum. Solum sapientem esse dicit, quae laus dum illi vindicatur, omnibus adimitur creaturis: ad eorum consolationem pertinet, quod dicit eum esse, qui in fine confirmare ipsos potest. Atque ut certius in hac potentia acquiescant, addit eam nobis testificatam esse Evangelio, ubi vides, Evangelium non promittere nobis tantum praesentem gratiam: sed asserere quoque nobis certitudinem gratiae perpetuo duraturae. Neque illic se modo patrem esse in praesentia denunciat Deus: sed ad extremum fore. Reliqua ad commendandam Evangelii vim ac dignitatem sunt posita. Praedicationem Iesu Christi appellat Evangelium: ut certe Christi cognitione tota eius summa continetur. Eius doctrinam revelationem arcani: quod non modo attentiores ad eam auscultandam facere nos debet: sed summam eius venerationem animis nostris imprimere. Quam autem sublime sit