git hoc, ut ostendat, quam necessaria sit in Christianis carnis abnegatio. Regnum spiritus, est carnis abolitio. In quibus non regnat spiritus, illi ad Christum non pertinent. Ergo Christiani non sunt, qui carni serviunt. Id si verum est: mirum est ab Evangelii adversariis nos arrogantiae insimulari, quod Christi spiritum in nobis habitantem agnoscere audemus. Nam aut Christum abnegare convenit: aut fateri, per eius spiritum nos esse Christianos. Horribile sane auditu, homines sic a Domini verbo defecisse, ut non modo Christianos se esse iactent absque Dei spiritu: sed fidem quoque aliorum irrideant.
Si vero Christus in vobis est.) Quod antea dixerat de spiritu, nunc de Christo dicit, quo significatur modus habitationis Christi in nobis. Nam ut per spiritum sibi nos in templa consecrat, ita per eundem in nobis residet. Est autem hic prolepsis, qua occupat dubitationem, quae aliquos vexare poterat. Nam utcunque parte nostri spiritus occupavit, videmus tamen alteram partem adhuc a morte detineri. Respondet ergo, vim vivificandi in spiritu Christi inesse: quae ad mortalitatem nostram absorbendam valeat. Ideo patienter expectandum esse, dum reliquiae peccati prorsus aboleantur. Per vocabulum spiritus, ne animam nostram intelligas: sed regenerationis spiritum: quem vitam appellat. non modo quia vivit ac
