This page has not been proofread

ut non facile excitentur ad quaerendam iustitiam, nisi divini iudicii terrore percussi, utrumque exequitur, ut suae iniquitatis eos convincat, et torporem convictis excutiat.

Principio ab ipsa mundi compositione damnat ingratitudinis universum hominum genus: quod in tanta operum excellentia opificem non recognoscant. Imo cum agnoscere cogantur, non eo quo decet honore prosequantur eius maiestatem, sed sua vanitate prophanent ac violent. Ita omnes rei peraguntur impietatis, quia nullum est magis detestandum flagitium. Ac quo magis eluceat, omnes defecisse a Domino, recenset foeda et horrenda facinora, quibus passim sunt homines obnoxii. Quod manifesto argumento est, a Deo degenerasse, quandoquidem illa divinae irae signa sunt, quae non nisi in impiis extarent. Quoniam autem Iudaei et ex gentibus quidam,