This page has not been proofread

lum esse Christi ministrum, nec quemlibet, sed Apostolum, idque Dei vocatione, non temerario conatu. Tum sequitur clarior explicatio muneris Apostolici. Neque enim iis assentior, qui eam, de qua loquitur, vocationem ad aeternam Dei electionem referunt: segregationem intelligunt, vel illam ab utero matris, de qua meminit ad Galat. vel qua gentibus esse destinatum refert Lucas. Hic observandum, non omnes esse verbi ministerio idoneos, in quo requiritur specialis vocatio. Imo eis, qui sibi maxime idonei videntur, curandum, ne sine vocatione se proripiant. Porro qualis sit Apostolorum vocatio, qualis episcoporum, alibi videbitur. Notandum etiam officium Apostoli, esse Evangelii praedicationem. Unde apparet, quam ridiculi sint isti canes muti, dum se Apostolorum successores iactant. In versione, placuit potius ministri nomen, quo et graeci vocabuli vis optime exprimitur, et tollitur eorum hallucinatio, qui in vocabulo servi sine causa philosophantur.


Quod ante promiserat etc.) Quia multum decedit doctrinae, quae suspecta est novitatis: fidem Evangelii stabilit ex vetustate: ac si diceret, Christum non in terras subitum decidisse, aut novum doctrinae genus, et prius inauditum, importasse. Siquidem ipse cum suo Evangelio promissus ab exordio mundi fuit, et semper expectatus. Et quia fabulosa est saepe anti-