This page has not been proofread

definimus divinam erga nos benevolentiam sentire, quae uberrima est consolatio, ac multo amplior, quam si omnia prospere cederent, siquidem ut adverso infensoque Deo misera est ipsa, quae videtur in specie felicitas: ita, ipso propitio, certum est vel calamitates ipsas bene successuras, quandoquidem omnia oportet servire arbitrio creatoris. Haec divinae erga nos dilectionis notitia cordibus nostris instillata est per spiritum Dei. Nam et ab auribus, et oculis, et mentibus hominum abscondita sunt, quae praeparavit Deus bona cultoribus suis: solus est spiritus, qui potest ea patefacere. Datum praeterea hunc dicit, gratuita scilicet Dei bonitate erogatum, non autem redditum nostris meritis. Quemadmodum probe Augustinus adnotavit, qui tamen in expositione dilectionis Dei hallucinatur. Exponit nos constanter adversa tolerare, et hac ratione in spem confirmari, quia spiritu regenerati, Deum diligamus. Pia quidem sententia, sed nihil ad Pauli mentem.


Christus enim, cum adhuc essemus infirmi secundum rationem temporis, pro infirmis mortuus est. Vix sane pro iusto quis moriatur. Nam pro bono forsitan aliquis