Scientibus enim legem loquor.) Haec parenthesis eodem est referenda, quo propositio, ac si diceret, sibi compertum esse, non tam legis imperitos esse ipsos ut de eo dubitarent. Quanquam de omnibus simul legibus posset utrinque intelligi, de lege tamen Dei, quae nunc agitatur, satius est accipere.
Nam quae viro subiecta est etc.) simile adducit, quo probet nos a lege ita esse solutos, ut nihil illi debeamus subiectionis. Tametsi autem citra hoc potuisset id, quod assumpserat, obtinere: quia tamen optime congruebat ad rem illustrandam exemplum coniugii, vice confirmationis sumptam inde similitudinem inseruit. Ne quis autem conturbetur, quod inter se comparata membra non omnino respondent: praemonendi sumus, Apostolum data opera, voluisse exigua inversione deflectere a superioris verbi invidiam. Debuerat dicere, ut ordine similitudinem contexeret. Mulier post mortem viri, soluta est a coniugii vinculo. Lex quae locum habet mariti erga nos, mortua est nobis. Ergo sumus ab eius potestate liberi. Sed ne offenderet Iudaeos verbi asperitate, si dixisset, legem esse mortuam, deflectione est usus. Dicens nos legi esse mortuos. Nonnullis quidem videtur argumentari a minori ad maius. Quia tum vereor ne id coactius sit, priore intellectu, qui simplicior est, magis probo. Totum ergo argumentum in hanc seriem digerendum est.
