nulla esse videbatur. Neque tamen inficior, quin acrius a lege extimuletur caro ad concupiscendum: sed posterior interpretatio contextui videtur magis convenire. Continuo enim subiicit.
Sine lege enim peccatum est mortuum. Ego autem vivebam sine lege aliquando. Adveniente autem mandato peccatum revixit. Ego autem mortuus sum. Et deprehensum est a me mandatum, quod erat in vitam, cedere in mortem. Peccatum enim, occasione sumpta, per mandatum, abduxit me a via, et per illud occidit. Itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum, et iustum, et bonum.
Sine lege peccatum.) Clarissime exprimit, quem sensum habeant superiora. Perinde enim est, ac si diceret, sepultam esse sine lege peccati notitiam. Estque sententia generalis, cui mox exemplum suum accommodat. Quamobrem miror quod in mentem venerit interpretibus, ut verterent in praeterito imperfecto, ac si Paulus de se loqueretur. Cum facile sit videre, illum a propositione
