…s[itio], sive assumptio, praetermissa est, quia erat indubitata. Caeterum observare convenit, esse multiplicem spiritus actionem. Est enim universalis, qua omnes creaturae sustinentur, ac moventur: sunt et peculiares in hominibus, et illae quidem variae. Sed hic sanctificationem intelligit, qua non nisi electos suos Dominus dignatur: dum eos sibi in filios segregat.
Etenim non accepistis spiritum servitutis iterum in terrorem: sed accepistis spiritum adoptionis, per quem clamamus, abba pater. Ipse enim spiritus testificatur spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si vero filii, etiam haeredes. Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Siquidem compatimur, ut et una glorificemur. Existimo certe, non esse pares afflictiones huius mundi ad futuram gloriam, quae revelabitur erga nos.
Declarat nunc, quomodo filii Dei sint, qui spiritu Dei aguntur, ab effectu sumpta ratione. Quandoquidem hanc certitudinem spiritus ipse nobis affert. Ac quo…
