…aliis omnibus arridet. Nos Christi cohaeredes esse, modo ad cernendam haereditatem eadem, qua ipse, via progrediamur. Atque ita, quod mentione Christi iniecit, eo quoque voluit ad hanc cohortationem transitum facere, veluti his gradibus. Dei haereditas ideo nostra est, quia in filios, eius gratia, sumus adoptati. Ac ne dubia sit, eius possessio iam Christo delata est, cuius facti sumus consortes. Atqui eam Christus per crucem adi[it]. Ergo et nobis eo modo adeunda est. Neque timendum est, quod vereatur quidam, ne sic gloriae aeternae causam laboribus nostris transcribamus, siquidem haec loquendi formula scripturae insolita non est: sed ordinem potius, quem in salute nobis dispensanda sequitur Dominus, quam causam, denotat.
Existimo certe.) Tametsi non inepte omnino faciunt, qui hoc accipiunt in modum correctionis: malo tamen ad cohortationis amplificationem referre, vice anticipationis, ut sit sensus. Neque vero molestum esse nobis debet, si ad caelestem gloriam nobis per varias afflictiones procedendum est, quandoquidem illae, si cum magnitudine gloriae huius conferantur, levissimi sunt momenti. Hinc liquet, pessime intellectum hunc locum a Scholasticis: ex quo frivolam suam distinctionem congrui et condigni hauserunt. Neque enim dignitate utriusque confert Apostolus: sed gravitatem crucis tantum elevat, comparatione magnitudinis gloriae idque ad confirmandos patientia fidelium animos.
