This page has not been proofread

ipse attingit. Ego vero, tametsi unam esse illam causam fateor, solam tamen esse, non possum adduci ut credam. Mihi probabilius videtur, Paulum ad alias quoque veteris ac novi testamenti differentias respexisse. Quanquam enim omnia, quae per Christum et Apostolos exposita sunt, docuerant olim prophetae: ea tamen tanta obscuritate docuerant, prout est perspicua haec Evangelicae lucis claritas, ut non mirum sit, si dicantur latuisse, quae nunc palam facta sunt.

Argentorati per Vuendelinum Rihel(i)um. Mense Martio. ANNO M. D. XL.

[Library stamp: BIBLIOTHÈQUE PUBLIQUE DE GENÈVE]