Jump to content

Page:P-071.png

From Reformed Texts
Revision as of 01:20, 8 November 2026 by Rghollenbeck (talk | contribs) (Import first-pass Latin transcription)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

tenet omnia in sua manu, facitque ut in se consistant. Sapientia ex ordinatissima dispositione. Bonitas, quia nihil causae erat, cur conderet omnia, neque alia ratione moveri potest, ut conservet, quam ob illam ipsam. Iustitia in administratione, quia sontes punit, innocentes vindicat. Misericordia, quod tanta patientia tolerat hominum perversitatem. Veritas ex eo, quod immutabilis est. Ergo qui Dei conceptionem habet, iam illi laudem debet aeternitatis, sapientiae, bonitatis, iustitiae. Eiusmodi virtutes cum non recognoverint homines in Deo, sed somniarint tanquam inane phantasma: merito dicuntur illum sua gloria improbe spoliasse. Nec sine causa subdit gratos non fuisse. Quia nemo est, qui non infinitis eius beneficiis sit oberatus.


Sed evanuerunt) Id est, derelicta Dei veritate, ad sensus sui vanitatem conversi sunt. Cuius rationes omnes inanes sunt, et instar fumi dilabuntur. Atque ita tenebris obvoluta stolida eorum mens nihil rectum percipere potuit. Sed modis omnibus praecipitata est in errores et mendacia.


Cum enim putarent) Ex hoc loco argumentum vulgo sumunt, ut putent Paulo hic negotium esse cum philosophis, qui peculiariter arrogarunt sibi sapientiae famam. Atque ita procedere orationem putant, ut, deiecta magnorum excellentia, sequatur, neque in ipso vulgi grege esse aliquid laude dignum. Sed vi-