Jump to content

Page:P-077.png

From Reformed Texts
Revision as of 01:20, 8 November 2026 by Rghollenbeck (talk | contribs) (Import first-pass Latin transcription)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

[?] in peccatore ipso perpetuo resident. Illud enim verum esse oportet. Perditio tua Israel: in me tantummodo auxilium tuum. Cum cordis humani cupiditates cum immunditia coniungit, tacite innuit quos parius cor nostrum generet, ubi semel relictum est sibi. particula, in seipsis, emphaseos non caret. significantius enim exprimit, quam profundas et inelubiles ignominiae notas corporibus suis inusserint.


Qui transmutaverunt) Rationem, licet aliis verbis, non tamen diversam a supradicta repetit: quo melius animis infigat. Dum veritas Dei in mendacium mutatur, obliteratur eius gloria. iustum est igitur omni genere ignominiae eos respergi, qui et suum Deo honorem detrahere, et probro irrogare conati sunt.


Et coluerunt) Ut duo verba uni syntaxi adaptarem, sic reddidi. Idololatriae flagitium proprie notat. Creaturae enim dari honor, religionis causa, non potest: quin a Deo derivetur et transferatur. frustrage excusatur, propter Deum imagines coli: quando hic cultum non agnoscit, nec sibi acceptum fert Deus. Et omnino tunc non colitur verus Deus, sed factitius, quem sibi caro somniavit. Et quod subditur, qui est benedictus, in maiorem idololatrarum confusionem dictum interpretor, in hunc sensum. Quem solum honorari, adorarique oportuit.


Propterea tradidit illos Deus) Velut interpositis