Jump to content

Page:P-078.png

From Reformed Texts
Revision as of 01:20, 8 November 2026 by Rghollenbeck (talk | contribs) (Import first-pass Latin transcription)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

parenthesi, redit ad id quod prius coeperat, De ultione Domini. Ac primum specimen affert in horrendo facinore praeposterae veneris: unde constat non prostitutos modo fuisse in belluinas cupiditates: sed infra bestias prorubuisse, cum totum naturae ordinem everterint. Deinde enumerat longam vitiorum seriem, quae cum seculis omnibus extiterunt, tum vero passim regnabant licentissime. Nec refert, quod non laborabant singuli tanta vitiorum colluvie. Nam, in vulgari hominum turpitudine taxanda, satis est, si ad unum omnes recognoscere aliquem naevum coguntur: sic ergo habendum est. Paulum hic ea flagitia perstringere, quae et seculis omnibus vulgaria fuerant, et ea potissimum aetate erant passim conspicua. Nam illa, quam brutae pecudes abominantur, spurcitia mirum quanto opere tum divulgata esset. alia vero popularia erant. Deinde eum catalogum scelerum recensere, in quo universum hominum genus comprehendatur. Nam et si non omnes vel homicidae sunt, vel fures, vel adulteri: nemo est tamen, qui non deprehendatur aliquo vitio inquinatus. Passiones ignominiae vocat, quae, hominum etiam opinione, sunt pudendae. Respondent autem Dei inhonorationi.


Quam decuit erroris mercedem) Excaecari enim