This page has not been proofread
poenitentiam deducit? sed iuxta duritiam tuam, et cor poenitere nescium, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis iusti iudicii Dei, qui redditurus est unicuique secundum ipsius opera. iis quidem, qui per boni operis perseverantiam, gloriam, et honorem, et immortalitatem quaerunt, vitam aeternam: iis vero, qui sunt contentiosi, ac veritati immorigeri, iniustitiae autem obtemperant, excandescentia, ira, tribulatio, et anxietas in omnem animam hominis perpetrantis malum, Iudaei primum, simul et graeci. at gloria, et honor, et pax omnis operanti bonum, Iudaeo primum, simul et graeco.
Existimas autem o homo etc.) Quoniam praecipiunt rhetores, ne ante ad vehementiorem obiurgationem
