bis profligare et eradicare.
Qui in lege gloriaris.) Quanquam Deum contumelia afficit quilibet legis transgressor (quando hac conditione nati sunt omnes, ut iustitia et sanctimonia illum colant) Iure tamen specialem in hac re culpam Iudaeis imputat. Quia cum Deum praedicarent suum legislatorem, vitam autem suam componere ad eius regulam minime studerent, declarabant Dei sui maiestatem non magnae sibi curae esse, quam adeo ex facile contemnerent. Quomodo et hodie Christum dehonestant per evangelii transgressionem, qui de eius doctrina otiose garriunt, quam interim effreni ac libidinosa vivendi forma proculcant.
Nomen enim Dei.) Ego magis ex 36. Ezechielis sumptum puto testimonium, quam ex Iesaia. Quandoquidem apud Iesaiam nullae sunt exprobrationes adversus populum, quibus totum illud Ezechielis caput refertum est. Putant autem quidam esse argumentum a minori ad maius, in hunc sensum, si aetatis suae Iudaeos non abs re increpuit propheta: quod propter eorum captivitatem haberetur ludibrio inter gentes, Dei gloria et potentia: ac si populum, quem in protectionem suam susceperat, non potuisset conservare: multo magis istis dei probra et dehonestamenta, ex quorum pessimis moribus aestimata eius religio male audi-
