Jump to content

Page:P-108.png

From Reformed Texts
Revision as of 01:21, 8 November 2026 by Rghollenbeck (talk | contribs) (Import first-pass Latin transcription)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

finis. Nempe quod per eum nos Dominus vocat ad vitae sanctitatem. Hic si feretur promissio et gratia, quam nobis testificatur baptismus atque obsignat: quia nobis negotium esset cum iis, qui vacua baptismi umbra contenti, quod in eo solidum est, non morantur. Atque id quidem in Paulo animadvertas, ubi de signis disserit apud fideles, et sine contentione, ea cum promissionum suarum efficacia et complemento connectere. Ubi apud praeposteros et imperitos signorum interpretes sermonem habet, illic, omissa propria ac germana signorum naturae mentione, totum stylum dirigere in illorum pravam interpretationem. Multi autem, quia vident Paulum adducere circumcisionem potius, quam aliud legis opus, arbitrantur eum adimere solis ceremoniis iustitiam. sed res longe aliter habet. Istud enim semper evenire solet. Ut qui merita sua erigere audent adversus Dei iustitiam, externis magis observationibus superbiant, quam solida probitate. Nam quicunque serio Dei timore tactus est et affectus, nunquam in caelum oculos attollere audebit, siquidem quo magis contendit ad veram iustitiam, eo melius cernet, quanto intervallo ab ea distet. Pharisaei autem, qui contenti sunt externa simulatione adumbrasse sanctitatem, non mirum si tam facile sibi blandiuntur. Ideo Paulus cum Iudaeis nihil reliqui fecisset, nisi hoc miserum subterfugium, ut se per cir-