calumnias, qui iustitia eius obmurmurare velint, superaturum. sic autem intelligendum esse testimonium, cum ex sequenti digressiuncula, tum ex prophetae contextu eveniet. Proinde ad praesentem locum haec erit applicatio. Si quaelibet mortalium peccata servire oportet illustrandae domini gloriae. Ipse autem in sua veritate potissimum glorificatur: sequitur et humanam vanitatem comprobandae potius, quam evertendae eius veritati servire.
Quod si iniustitia nostra Dei iustitiam commendat, quid dicemus? Num iustus est Deus, qui infert iram? secundum hominem dico. Ne ita sit. Nam quomodo iudicabit Deus mundum? si enim veritas dei per meum mendacium excelluit in eius gloriam: quid etiamnum et ego velut peccator iudicor? Et non, quemadmodum exprobratur nobis, et quemadmodum aiunt quidam nos dicere, faciamus mala, ut veniant bona? Quorum iudicium iustum est.
