Jump to content

Page:P-241.png

From Reformed Texts
Revision as of 01:22, 8 November 2026 by Rghollenbeck (talk | contribs) (Import first-pass Latin transcription)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

carnis cupiditates corrigendo, legem peccati in nobis abolet, simul a mortis reatu nos vindicat.


Quod enim impossibile erat legi.) Nunc sequitur expositio, vel illustratio probationis. Quod scilicet Dominus, gratuita sua misericordia, nos in Christo iustificavit: id quod legi erat impossibile. sed quia maxime insignis est sententia: singulas eius partes expendamus. A lege, inquit, nec iustitia, nec salus provenire nobis poterat. ac ne quis intelligeret de ceremoniis, expressit nominatim, impotentiam illam non esse a legis vitio: sed carnis debilitate. ac si diceret: Lex quidem, quantum ad doctrinam, sufficiebat ad nos iustificandos: quia perfectam iustitiae regulam continebat: sed eam iustitiam assequi non poterat caro nostra. Porro infirmitatem legis accipe, quomodo solet usurpare Apostolus vocabulum ἀσθενές: non tantum pro modica imbecillitate: verum ut significet legem nihil prorsus habere momenti, ad conferendam iustitiam. Vides ergo nos penitus excludi operum iustitia. Ideoque ad Christi iustitiam nos confugere, quia in nobis nulla esse potest. Quod scitu imprimis necessarium est. Quia Christi iustitia nunquam vestiemur, nisi prius certo noverimus, propriae iustitiae nihil nos habere. Carnis dictio in eodem semper significatu ponitur. Nempe pro nobis ipsis. Legem Dei ergo inutilem nobis facit naturae nostrae corruptio.