Jump to content

Page:P-242.png

From Reformed Texts
Revision as of 01:22, 8 November 2026 by Rghollenbeck (talk | contribs) (Import first-pass Latin transcription)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Misso Deus filio suo.) Nunc modum ostendit, quo Deus in iustitia nos asseruit per filium. induit n. carnem nostram, ut in eadem carne iusto eius iudicio satisfaceret, in qua fuerat per transgressionem offensus. Et caro illa, tametsi nullis maculis inquinata, similitudinem gessit carnis peccatricis: primum ut in eam, velut sibi obnoxiam, mors omnes virtutis suae partes exerceret ac intenderet: deinde quia oportebat pontificem nostrum infirmitates, quibus laboramus, experiri et sustinere: quo redderetur ad commiserationem propensior.


Etiam de peccato.) Damnatum dicit peccatum, quod regnum illud, quo nos premebat, abiudicatum et abrogatum illi est: vel potius quod tota peccati vis abolita fuit: dum sese Christus adversus eum opposuit. De peccato, id est, satisfactione quam exhibuit Christus: qui pro nobis peccatum, id est, κατάρα, seu expiatio factus est, sic et in secunda ad Corinthios loquitur. Eum, inquit, qui peccati expers erat, pro nobis peccatum fecit: ut iustitia Dei efficeremur in illo. Itaque quod nostrum erat, ad se recepit Christus: ut quod suum erat, in nos transfunderet: suscepta enim nostra maledictione, sua nos benedictione donavit. Addit hic Paulus, in carne: quo certior sit nostra fiducia, dum videmus peccatum in ipsa natura nostra fuisse devictum et abolitum. sic enim sequitur, naturam nostram vere fieri participem eius victoriae, quod etiam mox declarat.