Jump to content

Page:P-355.png

From Reformed Texts
Revision as of 01:23, 8 November 2026 by Rghollenbeck (talk | contribs) (Import first-pass Latin transcription)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

in illis esse impletam: et ipsi doctrina plurimos adduxis sent, quos pertinacia potius avertebat. Magis autem proprie locutus fuisset, si lapsui opposuisset suscitationem. Quod ideo admoneo, ne quis dicendi ornatum hic requirat, aut offendatur ista dicendi ruditate. Pectus enim, non linguam ut formarent, haec scripta sunt.


Vobis enim dico gentibus.) Confirmat optima ratione, quod nihil deceat gentibus, si Iudaei rursum cum Deo redeant in gratiam. Ostendit enim sic coniunctam esse utrorumque salutem, ut eadem opera promoveri queat. Nam sic gentes alloquitur. Cum sim vobis peculiariter destinatus Apostolus, ideoque salutem vestram mihi commissam singulari quodam studio debeam procurare, et quasi rebus omnibus omissis, unum illud agere: officio tamen meo fideliter fungar si quos e mea gente Christo lucrifecero. Idque erit in gloriam ministerii mei atque adeo in vestrum bonum. Quicquid enim valebat ad illustrandum Pauli ministerium, gentibus erat conducibile: quarum salus, illius erat finis. Utitur autem hic quoque verbo παραζηλῶσαι. Quo Mosaicae prophetiae complementum expectat gentes, ubi intellexerint sibi esse salutarem.


Salvos fecero.) Hic observ a, ut verbi minister servare suo modo dicatur, quos ad fidei obedientiam adducit. Sic enim moderari salutis nostrae dispensationem