Jump to content

Page:P-014.png

From Reformed Texts
Revision as of 00:27, 8 November 2026 by Rghollenbeck (talk | contribs) (Import first-pass Latin transcription from original scan)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

ab ea lectores abducit, tantundem a scopo suo aberrat, vel certe a suis finibus quodammodo evagatur. Itaque cupiebamus ex eorum numero, quibus in hoc laboris genere theologiam iuvare hodie propositum est, unum aliquem extare, qui et facilitati [studeret], et simul daret operam, ne prolixis commentariis studiosos ultra modum detineret.

Quanquam autem scio sententiam hanc non apud omnes receptam esse: et eos, qui non recipiunt, nonnullis quoque argumentis adduci, ut ita iudicent: ego tamen dimoveri non possum ab amore compendii. Verum cum ita ferat ea, quae hominum ingeniis insita est, varietas, ut alia aliis magis arrideant: fruatur hic sane quisque suo iudicio: modo ne