ciali fidelium praerogativa, quibus solis id honoris Deus defert. Subest enim mutua relatio, quae in promissione exprimitur: Ero illis in Deum: ipsi erunt mihi in populum.
Ab universo mundo.) Proborum hominum praeconium erat Paulo instar universi orbis, in aestimanda Romanorum fide. Neque enim testimonium illi reddere poterant infideles, quibus execrationi potius erat. Praedicatam ergo in toto orbe fidem Romanorum intelligamus omnium fidelium ore: qui de ipsa recte et sentire et pronunciare poterant. Quod impiis vero ne quidem noscitabantur, nihil id retulisse. Quando eorum iudicium, tanquam nihili, non morabatur Paulus.
Testis enim mihi Deus.) Charitatem suam arguit, ab effectu. Nisi enim vehementer eos amasset, nec ita solicite commendasset eorum salutem Domino, nec sua opera eandem promovere desiderasset. Illa igitur solicitudo, illud desiderium, certa sunt dilectionis signa: quia nisi ab ea oriantur, esse nunquam possunt. Quando autem expedire noverat ad stabiliendam praedicationi suae fidem, Romanos de sua sinceritate bene esse persuasos: iuramentum adhibuit, necessarium remedium, quoties oratio quam firmam ac indubitatam esse operae pretium est, incertitudine vacillat. Nam si iuramentum nihil aliud est, quam Dei attestatio, ad sermonis nostri confirmationem: stultissime quis in
