Jump to content

Page:P-061.png

From Reformed Texts
Revision as of 01:20, 8 November 2026 by Rghollenbeck (talk | contribs) (Import first-pass Latin transcription)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

non aliter accipias, nisi quia Dominus urgentiora negotia illi obiiciebat, quae omittere non poterat, sine Ecclesiae iactura. Sic piorum et infidelium impedimenta differunt, quod hi se tum impediri demum sentiunt, quando violenta Domini manu constringuntur, ne commovere se queant: illi ad impedimentum contenti sunt legitima ratione: nec aliquid tentare sibi permittunt aut praeter officium, aut contra aedificationem.

Ut aliquem fructum.) Nimirum de eo fructu loquitur, ad quem colligendum Apostolos mittebat Dominus. Elegi vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Ioan. 15. Eum quanquam sibi non colligebat, sed Domino: suum tamen vocat, quia nihil piorum magis proprium, quam quod Domini gloriam promovet, cum qua coniuncta est tota eorum beatitudo. Sibi autem contigisse inter caeteras gentes commemorat, quo spem concipiant Romani, adventum eius sibi non fore otiosum, quem tot gentes fructuosum expertae essent.

Graecis et barbaris.) Quos per Graecos et barbaros intelligat, ostendit exegesi: ubi nominat eosdem aliis epithetis, sapientes et stultos: pro quibus non male vertit Erasmus, eruditos et rudes: sed ego ipsa Pauli verba retinere malui. Ab officio itaque suo argumentatur, non esse id sibi arrogantiae dandum, quod aliquid docendis Romanis se valere confideret, ut cui