Jump to content

Page:P-064.png

From Reformed Texts
Revision as of 01:20, 8 November 2026 by Rghollenbeck (talk | contribs) (Import first-pass Latin transcription)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

est odor mortis, id non tam ab eius natura provenit, quam eorum nequitia. Salutem unam ostendendo, omnem aliam fiduciam praecidit. Ab unica salute illi dum se subducunt, quandam suae confusionis manifestationem in evangelio habent. Salutis vocabulum simpliciter opponitur perditioni et exitio. Itaque dum nominatur, qua de re agatur, videndum est. Cum evangelium liberet a confusione et ruina aeternae mortis, salus eius est vita aeterna.


Iudaeo primum et graeco) Sub Graecorum nomine gentiles omnes nunc comprehendit, quemadmodum ex comparatione liquet: in qua sub duobus membris universos homines voluit complecti. Hanc vero gentem verisimile est potissimum delegisse, ad alias nationes designandas, quia prima post Iudaeos in evangelici foederis communionem ascita fuerat. Eos coniungit Iudaeis, in evangelii participatione: neque tamen Iudaeos gradu et ordine suo depellit, quando erant primi in promissione et vocatione. Suam ergo illis praerogativam servat: sed gentiles continuo consortes adiungit.


Iustitia enim Dei) Explicatio est et confirmatio superioris sententiae. Evangelium esse Dei potentiam in salutem. Si enim salutem quaerimus, hoc est vitam apud Deum: quaerenda primum est iustitia: per quam illi reconciliati, vitam in eius benevolentia obtineamus. Haec