Jump to content

Page:P-065.png

From Reformed Texts
Revision as of 01:20, 8 November 2026 by Rghollenbeck (talk | contribs) (Import first-pass Latin transcription)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

ergo iustitia, quae fundamentum est salutis, revelatur in evangelio. Ergo est evangelium potentia Dei in salutem. Rursum nota, quam rarum et preciosum thesaurum in evangelio nobis Dominus conferat. Nempe iustitiae suae communicationem. Iustitiam Dei accipio, quae apud Dei tribunal approbetur. Quemadmodum contra hominum iustitiam vocare solet, quae, hominum opinione habetur et censetur iustitia. Alii sic dictam opinantur, quod eam nobis largiatur Deus: sed illa prior notatio videtur mihi magis convenire. Pro eo vero quod ante dixerat, omni credenti, nunc ait ex fide. Offertur enim iustitia per evangelium: fide percipitur. Et subiungit in fidem, quia quantum progreditur fides nostra, tantum proficitur in hac cognitione. Cum initio gustamus evangelium, laetam quidem et exporrectam nobis cernimus Dei frontem: sed eminus. Quo magis augescit pietatis eruditio, velut propiore accessu, solidius Dei gratiam contemplamur. Quod nonnulli veteris ac novi testamenti tacitam collationem subesse putant, magis argutum est, quam firmum.


Sicut scriptum est) Authoritate prophetae Abacuk, probat istam fidei iustitiam. Nam ille, ubi de superborum eversione vaticinatur, simul addit, iustorum vitam in fide consistere. Non vivimus autem coram Deo, nisi in iustitia. Sequitur ergo, iustitia quoque